In hoc signo vinces

Romae, Idibus Octobribus A.D. MMX  (= 15 ottobre 2010)

Hoc in signo vinces! Proximis huius mensis futuris diebus dies festus anniversarius Imperatoris Constantini contra Maxensium pugnantis ac vincitoris celebrabitur. Quod fuit V Kal Novembres anni MLXIV ab Urbe condita apud pontem hodie Milvium nuncupatum extra moenia ipsius Urbis.
Computandi annos a Christo nato enim mos adhuc non erat, sed ab anno Urbis conditæ series annorum potius computabatur. Alteram consuetudinem Dionysius Exiguus (saculo VI) apud nos introduxit et multo post præsertim tempore Adriani I (saeculo VIII) in toto orbe paulatim serpit, Ex hoc præsentibus nostris temporibus vero 28 mensis Octobris A. D. 312 melius et clarius scribitur.
Anno proximo futuro ergo septimum decimum centenarium vel anniversarium sæculare celebrabitur.
Constantinum in scuto signum Crucis Salvatoris nostri pingere suos milites iussisse traditio antiqua adstat et hoc suæ victoriæ causam sufficientem fuisse: Hoc in signo vinces? In hoc signo vinces? Quod tamen   Eusebius græce scripserat toutw| nika, Migne Hac vince in linguam latinam vertit. Hoc signum vero in scuto aut in galea impressum fuit? De signo crucis aut de monogrammate græce c r scripto agitur?  An vera hæc traditio sit nescitur.
Verum tamen est illam Pontificem Pium X firmiter credidisse, qui anno MCMXII sextum decimum centenarium huius victoriæ celebrare voluit, et templum Cruci Salutaris dicatum apud Viam Flaminiam ad perpetuam rei memoriam ædificari iussit: haec est ecclesia parochialis S. Crucis in via vulgo Guido Reni nuncupata.
In frontispitio templi causa inscripta est et clare explicata. De Pace constantiniana agitur; hoc est de libertate cultus a Constantino concessa Mediolani, mense Martio anni sequentis.

Pax imperialis vel pax christiana ?








 sequitur

His diebus Octobribus sic solem in occasum vergentem videbis




Pons Milvius hodie nuncupatus



Aquae Tiberis apud Pontem Milvium




Inscriptio Calixti III



Inscriptio recentior



Pons et turris



Inscriptio Pontificis Pii VII



Turris super Pontem a Iosepho Valadier aedificata





Chrustus baptizatus
ex originali Francisci Mochi







Ecclesia parochialis S. Crucis ad Flaminiam




Eadem ecclesia S. Crucis A.D. MXCXII aedificata



Inscriptio frontis Ecclesiae





sequitur